- CYTHNOS
- CYTHNOSInsul. una ex Cycladibus, in mari Aegaeo, versus oram Atticae, inter Ciam et Seriphum Insul. Tota montuosa est, nunc sub Turcis, et raros habet incolas. Baudrand. Olim Ophiusa, ac Dryopis dicta. Ovid. l. 5. Met. Fab. 4. v. 252.------ ----- Inde cavâ circumdata nave SeriphonDeserit, a dextrâ Cythno, Gyaroque relictis.Idem, l. 7. Fab. 24. v. 464.Florentemque Syron, Cythnon, planamque Seriphon.A Cythno primo habitatore dictam volunt. Bochartus autem, l. 1. Chanaan, c. 14. Cythno, inquit, videri potest nomen fecisse Katnuth, i. c. parvitas, nam exigua est insula. Tamen aliud succurrit, quod licet minus obvium, fortasse multô est verius. Κύθνιος τυρὸς Cythnius caseus, fuit olim valde celebris. Ita observant Steph. et Eustath. ubi de Cythno. Et a Polluce, l. 6. c. 10. Τυρὸς ΚΥ´θνιός τε καὶ Σικελικὸς caseus Cythnius et Siculus censentur inter τὰ παρὰ τοῖς παλαιοῖς ἐδέσματα ἐυδόκιμα, cibos apud veteres maxime probatos. Quin et Cythnius dicebatur, a divinâ Ceâ, vel Cio caseus, quam ex Aeschylidis libris de R. R. multis describit Aelianus, de Animal. l. 16. c. 32. Itaque propter casei dores Cythnus, ut suspicamur, dicta est insula gubna, vel guphno, quomodo Syrihanc vocem efferunt, i. e. insula casei. Sed Graeci pro ΓΥ´φνῳ ΚΥ´θνον scripserunt, i. e. κ pro γ ut Κάμηλος ex gamal, et θ pro φ, ut θύλλα, et φύλλα, θῆρες et φῆρις, θλίβω et φλίβω, θλᾷν et φλᾷν. Hinc inebriari Graece ςκυθίσαι dici volunt pro ςκυφίσαι, συγγενὲς γὰρ εἶναι τῷ φ τὸ θ. Ita Hieronymus Rhodius apud Athen. l. 12. Eôdem exemplô Cythnus, pro Cyphnus, dicta. Insulam hanc olim fuisse cultam, docet historia vetus de Cythniis ab AMphitryone male multatis, quod cessit in proverb. HInc enim Κυθνώδεις ςθυμφοραὶ, Cythniae calamitates, dicuntur de gravissimis; cuius adagii Suidas ac Zendotus, tamquam ex Aristotele meminerunt. Helladius vero apud Photium scribi vult per L. non per τὸ Κυθνώλης, inquit, διὰ του λ. γράφουσιν, ἀλλ᾿ οὐ διὰ τȏυ δ. Et in Hesychio Κυθνώλης est ἐξώλης, qui perditus est funditus, quomodo Cythnus ab Amphitryone plane excisa est ac devastata. Addit enim πεποιῆςθαι τἠν λέξιν ἀπὸ Κύθνου τῆς νήσου, ἀπολέςθαι γὰρ αὐτὴν ἀπὸ Α᾿μφιτρύωνος. Ita legendus est ille locus. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.